- VERBUM
- VERBUMCato factum est, Ioh. c. 1. v. 14. Filius scil. Dei, Verbum, ὑποςτατικὸν, substantiale, Patris, humanam sibi iunxit natutam, ut in illa pati, et propriô suô sanguine Ecclesiam sibi a Patre datam redimere posset. De quo adorando Salutis nostrae mysterio Maxentius, Dissertatiunculâ de ratione adunationis Verbi Dri ad propriam carnem, naturalem, non socialem adunationem sive unitionem in Christo rectissime dici: et prolixius in Profess. sua de Christo, Has igitur, ait. duas naturas Dei Verbi Domini nostri Iesu Christi --- naturaliter sive substantialier --- credimus et confitemur unitas, co quod natura invilabilis Dei Verbi naturae est unita passibili ----- Athanasiô dicente, Verbum caro, non caro Verbum factum est. Verbum autem caro factum dicitur quia Verbi facta est caro et non alicuius hominis, hoc est, Deus homo faclus est. Vide Io. Forbesium, Instruction Historico-Theolog. l. 3. c. 21. §. 21. ubi de locutionibus, in duabus et ex duabus naturis; uti de Haereticorum, circa mysterium hoc imperscrutabile, erroribus, supra voce Alogi, item Christomachi. Huius Verbi notitiam an traditione aliquâ acceperint olim Gentiles, an Verbum hoc Substantiale, Verbum Dei invisibile Ostani, Stoicis Faciens rerum Principium, Babyloniis Causa causarum, Aristoteli Procreans dictum sit: an Verbum Heracliti ac Platonis, secunda sit SS. Trinitatis Persona, disquirit Tob. Pfannerus pluribus, System. Theol. Gentil. pur. passim. Hoc certtum, Verbô mundum confectum Gentilium agnovêre non pauci, sive illud de Filio Dei intellexerint sive de sermone, quô omnia fieri iussit simul effecitque Deus: seu προφορικὸς seu εν διάθετος is vocandus sit, cum ita dixerit Deus, non ut per vocis organa quidem sonus exiret, nec ut linguae motus caeleste formaret alloquium atque aerem istum quidam verborum strepitus verberaret; sed ut voluntatis suae cognitionem proderet operationis effectu, ut Ambrosius loquitur, Hexaêm. l. 1. c. 9. Hinc Orpheus in Iuramentis,Orationem te Patris obtestor, quam primum effatus est,Cum Mundum universum suis firmaret consiliis:apud Iustinum Martyrem. Orat. ad Gentes. Paria de Platone, Socrate, Pythagora, vide apud Clementem, l. 5. Strom. de Aristotele, l. de div. Sap. secund. Aegypt. l. 10. c. 13. de aliis apud praefatum Pfannerum, d. l. c. 5. §. 4. qui etiam Disputationem Leontii Episcopi Caesareens. Cappadoc. nomine Patrum adversus Phaedonem Philosoph. Arrianum in Concilio Niceno, Gelasio Cyziceno memoratam, quâ is inter alia, verbi in ore hominis formati, exemplô, doctrinam de SS. Triade egregie illustravit, paucis tangit, c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.